monumenta.ch > Plinius > sectio 119

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 119
{XXIX} maceratur autem in fictili ex aceto, circumlito fimo diebus XL, et colorem croci trahit. tum admixto cadmeae pari pondere medicamentum efficit psoricon dictum. quod si II partes chalciditis tertia cadmeae temperentur, acrius hoc idem fiat; etiamnum venhementius, si aceto quam vino temperetur; tosta vero efficacior fit ad eadem omnia.